Panorama Victorinum

Gaufridus Pellegay (abbas S. V. (1400–1423))



Epitaph:

Cum tumulum cernis, cur non mortalia spernis. Tali namque domo clauditur omnis homo. Hac sunt sub petra G. Pellegay condita membra. Pastorem grex hunc, artesque dedere magistrum. Cessit adhuc vivens debile corpus habens, Vigintique tribus solerter praefuit annis, Post sex atque tribus vixit in his domibus. Rerum Victoris custos fuit hic & honoris. Anni mille, quater centum, dum transiit ille, Trigintaque duo contigerunt numero, Augusti nonas, cui regna Jesu tua dona, Virginis auxilio subveniente pio.

[Gallia christiana, 7, Sp. 685]
Beleg im Nekrolog von S.-Victor:
Datum         Eintragstext
10.3. Item anniuersarium sollempne parentum, amicorum et benefactorum fratris Gauffridi Pellegay, quondam [...]. Item pro prima missa qualibet hebdomada pro dictis defunctis per ipsum uel per alium, quem ad hoc deputauerit, celebranda sex francos et pro sustentacione candelarum matutinarum sex francos et sex alios francos pro sustentatione olei lampadarum ecclesie. Nos igitur tantis beneficiis affecti dilectione nostrorum abbatis et parentum suorum statuimus et ordinamus, quod quotiescumque conuentus ibat per modum processionis [...] pasche et pro octauas in capella Infirmarie nostre dicetur pro eis psalmus "De profundis", "Pater noster", "Ave Maria" cum orationibus "Inclina" et "Fidelium" et in fine "Requiescant in pace". Volumus etiam quod predicte sexdecim libre quolibet anno similiter in perpetuum modo et forma antedictis distribuende percipiantur super dominium nostrum de Bellencuria ac pertinentiis eius uniuersis, donec eas alibi acquisieremus.
14.6. Anniuersarium sollempne fratris Gaufridi Pellegay abbatis, predecessorum successorumque eius, abbatum huius ecclesie ac parentum, amicorum et benefactorum eiusdem et omnium etiam benefactorum huius ecclesie. De cuius beneficio habuit et habet ecclesia nostra plura pulchra iocalia ad honorem dei et cultum et decorem altaris usque ad ualorem trecentarum librarum Parisiensium, uidelicet tabernaculum argenteum cum cupa, ubi requiescit Corpus Domini. Item celum argenteum cooperiens dictum tabernaculum. Item calicem pulcrum ad ymagines. Item courtinas iiiior colorum et courtinas ad flores lilii. Insuper possidet conuentus nouem decim arpenta bone terre arabilis apud Orgenai valentes, circiter unum modium bladi et sex francos auri, cum octo denariis quolibet anno super quadam domo sita in uico sancti Victoris ad ymaginem sancti Nicholay prope domum elemosine. Tali tamen condicione, quod fratres nostri debent habere pro pitancia in die istius anniuersarii sex francos auri, quos tenetur tradere et soluere quolibet anno quicumque habebit receptam conuentus. Et etiam debet habere ipsa die conuentus de meliori uino cellarii nostri. Si uero superauit aliquid de dicta recepta post predicta conuertetur in reparacionem uestimentorum ecclesie. Fietque commendatio et missa sollempnis et celebrabitur ad maius altare. Et ne aliquis in posterum predictis possit seu obuiare uoluerit predictus abbas Gauffridus ipso uiuente de consensu et uoluntate camere ac totius conuentus fecit per dominum episcopum Parisiensem confirmari et sunt littere confirmationis cum aliis priuilegiis in armariis. Item dedit post predicta plura alia pulcra iocalia ad decorem ecclesie, uidelicet tabernaculum de cipresso et uestimenta uiridia et alba et alia usque ad ualorem ducentarum librarum Parisiensium et amplius. Item dedit xxxa scuta. Item emit et dedit conuentui lxa solidos Parisienses amortizatos capiendos et leuandos quolibet anno in perpetuum super redditus domus nostre site in Vanaria, uocate domus du Greil pro tribus pitanciis, uidelicet dominica prima aduentus domini xx solidos, in festo mortuorum xx solidos et in die obitus dicti abbatis xx solidos. Item dictus abbas dedit aquilam.
9.8. Item obiit frater Gaufridus Pelgay, sacerdos, canonicus noster professus, quondam abbas huius ecclesie.
Angelegt von: ms
Bearbeiter: ms, an
Letzte Änderung: 15.11.2011

Andere Person wählen

Wählen Sie den Anfangsbuchstaben des Personennamens:
Personen, die nach 1500 verstorben sind, sind unter ihrem Nachnamen eingetragen.

A   B   C   D   E   F   G   H   I   J   K   L   M   N   O   P   R   S   T   U   V   W   
Suchanfragen nach dem Anfangsbuchstaben liefern nur Personen, zu denen nicht-leere Biogramme vorliegen; möchten Sie eine Liste, die auch Personen mit leerem Biogramm enthält, so definieren Sie ein entsprechendes Suchmuster (z. B. '^B%' für alle Personen, deren Name mit 'B' beginnt).

... oder definieren Sie ein Suchmuster:
Im Suchmuster sind Reguläre Ausdrücke (z. B. '^' oder '$' für den Anfang bzw. das Ende eines Namens) sowie die SQL Platzhalter '_' (genau ein beliebiges Zeichen) und '%' (mehrere beliebige Zeichen) möglich. Sonderzeichen werden auch in ihrer HTML-Kodierung oder unter dem jeweiligen Grundbuchstaben gefunden (z. B. 'É' bzw. 'E' für 'É' oder 'ç' bzw. 'c' für 'ç').

© Hugo von Sankt Viktor-Institut 2023